- INGRATI non puniuntur
- INGRATI non puniunturPuniendi enimnon sunt actus oppositi iis virtutibus; quarum natura coactionem omnem repudiat, in quo genere sunt misericordia, liberlitas, gratiae relatio. Unde Senecae de Benesic. l. 3. c. 6. et 7. tractaus quaestionem, an ingrati vitium impunitum esse debeat, et cur non debear, afterens multa, hoc Praecipuum addit: Cum res honestissima sitreferregratiam, desinit honesta esse, si necessaria est, i. e. honestatis gradum excellentem amittit, quod sequentia indicant: Non enim magu laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit, qut quod debebat, citra iudicium solvit Mox, Non esi gloriosa res gratum esse, nisi tutum est, ingratum fuisse. Et pater Seneca praeclare Controv. l. 5. c. 34. Dicis mihi. Hoc facere non oportet, huic rei aestimatio immensa est: itaque nulla vindicta est. Vide Hug. Grot. de Iure Billi et Pacis l. 2. c. 10. §. 29. Constantinus tamen Libertos homines ingratos recidere in servitutem, quam evasissent, sancivit, Claudium imitatus, quod et Nerone im peranteagitatum est. Vide l. 2. Cod. de libert. et eor. lib. Suet. in Tib. Claud. c. 25. et Tac. Ann. l. 13. Idem apud Athenienses receptum, Val. Max. docet, et videbimus suo loco. Eorundem legibus ingrati actio dabatur adversus liberos qui Parentes suos non honorâssent, ut dicemus infra in voce Parentes. Imo et in patriam ingrati, qui olim militiam detrectabant, ad dilectum non respondentes, ut proditores libertatis in servitutem redigebantur. l. 4. de re mil. Et cui ignota Hospitis ingrati nota Philippi Macedoni inusta iussu etc. Vide L. Pign. de Serv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.